monumenta.ch > Plinius > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 72
{XXI} est namque terra ex quodam argillae genere glarea mixta - gangadiam vocant - prope inexpugnabilis. cuneis eam ferreis adgrediuntur et isdem malleis nihilque durius putant, nisi quod inter omnia auri fames durissima est. peracto opere cervices fornicum ab ultimo caedunt. dat signum ruina, eamque solus intellegit in cacumine eius montis vigil.